- DANNEBERGA
- DANNEBERGAurbs et Comit. in inf. Saxonia; Luneburgensium Ducum e quibus, sortitus est Principatum hunc Henricus, fil. Maior natu Ernesti D. Lunaeburgici exstincti A. C. 1546. ex Sophia Megapolitana, auctor sic lineae Dannebergicae, quae nunc Wolfenbuttelana dicitur. Successionis in Grubenhagensis partem, Philippo ultimo illius lineae A. C. 1596. mortuo, ab agnato Henrico Iulio frustra petiit: eius postea filius Iul. Ernestus Dannebergae praefuit. sed nullo masculo relicto A. C. 1636. vitâ excessit: successione ad minimum natu Augustum, (medius enim non procul Argentorato torrente Renchâ haustus, Francisci nomine) qui Friderico Ulrico Brunsvicensis lineae ultimo exstincto in Principatus quoque Wolffenbuttelano successit, devolutâ. Wilhelmus autem Henrici praefati frater minor natu Cellensem lineam orsus est. vide Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Histor. et quemque horum Principum, suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.